monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVIII. > Epistolarum classis I > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 3. <<<     >>> 5.

4.

1 Haec autem epistola, quoniam te absentem offendit, de sententiis Pauli est apostoli, qui nos a servitute in libertatem vocat dicens: Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum (I Cor. VII, 23), ostendens libertatem nostram in cognitione esse sapientiae.
2 Quae sententia magno a philosophis fluctuata atque iactata est disputationis molimine, dicentibus quia omnis sapiens liber, omnis autem insipiens serviat.